Accueil du site > Séances et Manifestations > Les séances du vendredi > Séances 2011 > Février 2011

Séance du 11 février 2011

Note d’information de M. Alexandre Grandazzi, professeur à l’Université de Paris IV-Sorbonne, sous le patronage de MM. Henri LAVAGNE : « Hoc illis curia templum (Énéide, VII, 174) : la résidence d’Auguste sur le Palatin et Virgile. De quelques conséquences d’une nouvelle datation archéologique ».

Écouter
IMG/mp3/seance_aibl_11_02_2011_grandazzi_comm.mp3

Virgile, Énéide, VII, 170-194 :
Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis
urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
horrendum siluis et religione parentum.
Hic sceptra accipere et primos attollere fascis
regibus omen erat ; hoc illis curia templum,
hae sacris sedes epulis ; hic ariete caeso
perpetuis soliti patres considere mensis.
Quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum
antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus
uitisator curuam seruans sub imagine falcem
Saturnusque senex Ianique bifrontis imago
uestibulo astabant aliique ab origine reges
Martiaque ob patriam pugnando uolnera passi.
Multaque praeterea sacris in postibus arma,
captiui pendent currus curuaeque secures
et cristae capitum et portarum ingentia claustra
spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo paruaque sedebat
succinctus trabea laeuaque ancile gerebat
Picus, equom domitor, quem capta cupidine coniunx
aurea percussum uirga uersumque uenenis
fecit auem Circe sparsitque coloribus alas.
Tali intus templo diuom patriaque Latinus
sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit
atque haec ingressis placido prior edidit ore.


Communication de M. Alain Pasquier, correspondant de l’AIBL : « De la néréide à la centauresse : un porte-lampe en bronze inédit conservé au musée du Louvre ».

Écouter
IMG/mp3/seance_aibl_11_02_2011_pasquier_comm.mp3


imprimer


Site réalisé avec SPIP 2.1.10 + AHUNTSIC